- CURRUS Secundarius
- CURRUS Secundariusoccurrit Gen. c. 41. v. 43. Et iussit (Pharao) eum (Ioseplum) insidere currui secundario.Ubi Arabs Interpres edit. Paris. later alem equum secundum Pharaonis vult intelligi. Namque Currum, pro equo, passim reperias. Et notum, non Regibus solum, sed et privatis binos, aut plutes equos saepe praesto fuisse, ut altero de via fessô, desilirent in recentem. Vide quae de Barbatis ad Istrum, Aelianus in Tacticis, de Moesis Val. Flaccus, Argonautic. l. 6. de Quadis et Sarmatis, Ammian. l. 17. de Romanis Festus, in Paribus equis, de hodiernis Tartaris Io. Bapt. Tavernier, de aliis alii referunt. Sed Hebraea d. l. diserte habent, Et sedere fecit eum in Carru suo secundario. Nempe Reges etiam in bello, praeter primarium Currum, alium habebant secundarium. Quo pettinet, quod de Iosia legitur, 2 Paralip. c. 35. v. 24. A curru demissum servi eius imposuerunt super currum suum seundarium. Ubi Kimchius, Quis solebant Reges duplici curru vehi, quorum primus erat principali, et in altero sedebant, cum opus erat E quo ipso colligere est, tam licuisse Regi vacuum equum, quam vacuum Currum deducere; contra quod e Mgistris nonnulli ne unum quidem equum superfluum Regi divinâ Lege oncessum fuisse, contendunt. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.